I think this could very well be used as one of the teaser dialogues. It's short, easy to grasp and funny. Still this would be a teaser for more academic audience, but we need the support of that group also to make this project happen.
From: http://www.thelatinlibrary.com/cicero/leg1.shtml
Characters: T. Pomponius Atticus, Q. Tullius Cicero, M. Tullius Cicero
Atticus:[1] Lucus quidem ille et haec Arpinatium quercus agnoscitur, saepe a me lectus in Mario: si enim manet illa quercus, haec est profecto; etenim est sane vetus.
Qvintus: Manet vero, Attice noster, et semper manebit: sata est enim ingenio. Nullius autem agricolae cultu stirps tam diuturna quam poetae versu seminari potest.
Atticus: Quo tandem modo, Quinte? Aut quale est istuc quod poetae serunt? Mihi enim videris fratrem laudando suffragari tibi.
[2] Qvintus: Sit ita sane; verum tamen dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco non deerit quae Mariana dicatur, eaque, ut ait Scaevola de fratris mei Mario, canescet saeclis innumerabilibus, nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam tenere potuerunt, aut quam Homericus Ulixes Deli se proceram et teneram palmam vidisse dixit, hodie monstrant eandem, multaque alia multis locis diutius commemoratione manent quam natura stare potuerunt. Quare glandifera illa quercus, ex qua olim evolavit nuntia fulua Iovis miranda visa figura, nunc sit haec. Sed cum eam tempestas vetustasue consumpserit, tamen erit his in locis quercus quam Marianam quercum vocabunt.
[3] Atticus: Non dubito id quidem. Sed hoc iam non ex te, Quinte, quaero, verum ex ipso poeta, tuine versus hanc quercum severint, an ita factum de Mario, ut scribis, acceperis.
Marcus: Respondebo tibi equidem, sed non ante quam mihi tu ipse responderis, Attice, certen non longe a tuis aedibus inambulans post excessum suum Romulus Proculo Iulio dixerit se deum esse et Quirinum vocari templumque sibi dedicari in eo loco iusserit, et verumne sit ut Athenis non longe item a tua illa antiqua domo Orithyiam Aquilo sustulerit; sic enim est traditum.
[4] Atticus: Quorsum tandem aut cur ista quaeris?
Marcus: Nihil sane, nisi ne nimis diligenter inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita.
Atticus: Atqui multa quaeruntur in Mario fictane an vera sint, et a nonnullis quod et in recenti memoria et in Arpinati homine versatur, veritas a te postulatur.
Marcus: Et mehercule ego me cupio non mendacem putari, sed tamen nonnulli isti, Tite noster, faciunt imperite, qui in isto periculo non ut a poeta sed ut a teste veritatem exigant, nec dubito quin idem et cum Egeria conlocutum Numam et ab aquila Tarquinio apicem impositum putent.
[5] Qvintus: Intellego te, frater, alias in historia leges obseruandas putare, alias in poemate.
Marcus: Quippe cum in illa ad veritatem, Quinte, quaeque referantur, in hoc ad delectationem pleraque; quamquam et apud Herodotum patrem historiae et apud Theopompum sunt innumerabiles fabulae.
Atticus: Teneo quam optabam occasionem neque omittam.
Marcus: Quam tandem, Tite?
Jump to comment form
Comments
Good concept, definitely worth developing.
I'm sure it does, I had a twenty minutes spare-time this morning so all I could do was to lookup a pic of statue and quickly Photoshop it there. Consider it just a demonstration of a concept :-)
The idea is good but it looks a bit artificial.
You must login or register to comment